Familia
Martinus Litchfield West (titulis librorum Anglicis seu M. L. West seu Martin West; natus die 23 Septembris 1937; Oxoniae mortuus die 13 Iulii 2015) fuit philologus Britannus qui carminum Graecorum archaicorum originibus et contextibus praecipue studuit. Alumnus fuit scholae S. Pauli Coletinae Londiniensis atque Collegii de Balliolo Oxoniensis. Fuit olim professor apud Collegium Bedford Londiniense, socius Academiae Britannicae, eruditus litteraturae Graecae antiquae.