Martinus Vizcarra

Wikidata Martinus Vizcarra
Res apud Vicidata repertae:
Martinus Vizcarra: imago
Martinus Vizcarra: imago
Martinus Vizcarra: subscriptio
Martinus Vizcarra: subscriptio
Nativitas: 22 Martii 1963; Lima
Patria: Peruvia
Nomen nativum: Martín Alberto Vizcarra Cornejo

Familia

Genitores: César Vizcarra;
Coniunx: Maribel Díaz Cabello

Insignia heraldica

Martinus Vizcarra: insigne
Martinus Vizcarra: insigne

Martinus Vizcarra, vulgo plene Martín Alberto Vizcarra Cornejo (Limae in urbe natus die 22 Martii 1963) est legatus et politicus Peruviae.

Alumnus est Universitatis ingeniariae nationalis scholaeque administrationis negotiorum in urbe nativa. Gubernator regionis Moqueguensis, unde genitores eius orti sunt, ab anno 2011 meruit. Praeses vicarius Peruviae electus, die 28 Iulii 2016 in hoc officium inductus est, Petro Paulo Kuczynski eodem die praeside facto. Minister a commeatu et communicatione a die 28 Iulii 2016 usque ad 22 Maii 2017, deinde legatus patriae iuxta regimen Canadense fuit a die 18 Octobris 2017, sed, Kuczynski praesidatum renuntiante, Vizcarra eo successor die 23 Martii 2018 factus est.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne