Memoria
Matthaeus, vulgo Matthew Hutton (natus Ricmondiae in comitatu Isuria die 3 Ianuarii 1693; mortuus Lambethi prope Londinium die 18 Martii 1758) fuit clericus Angliae.
Alumnus fuit collegii Iesu, deinde socius collegii Christi apud Cantabrigienses usque in annum 1727. Anno 1743 episcopus Bangorensis, anno 1747 archiepiscopus Eboracensis, deinde ab 1757 usque ad mortem (quae insequenti anno supervenerit) archiepiscopus Cantuariensis in Ecclesia Anglicana. Reliquiae eius subter ecclesiam destitutam Sanctae Mariae ad Lambethum iacere constat.[1]