Mechanica quantica vel physica quantica (seu ambo cum nomine adiectivo quantalis) vel physica quantorum[1] est theoria physica creata saeculo XX, quando physici invenerunt mechanicam classicam non satis esse ad atomos vel particulas microscopicas earumque motus describendas. Theoria postea creata, maxima cum precisione experimentali verificata, adamussim tales particulas eorumque "motus" describit.
Verumtamen theoria solummodo probabilitates eventorum dat, et phaenomenorum quanticorum explanatio re vera non provenit, quod apud physicos magnam de interpretatione metaphysica controversiam provocat. Etiam ab anno 1976 usque ad annum 2007 experimenta quasdam incompatibilitates cum theoria relativitatis Einsteinianae demonsta sunt, quae inlocalitas nominatur. Multi physici igitur, ut ea incompatibilitas submoveatur et ut interpretatio satisfactoria proveatur, investigationes relativisticas quanticasque hodie extendunt.