Mechanica quantica vel physica quantica (seu cum nomine adiectivo quantalis) vel physica quantorum[1] est theoria physica saeculo 20 creata, quum physici invenissent mechanicam classicam non satis esse ad atomos vel particulas microscopicas earumque motus describendas. Theoria dehinc creata, maxima cum precisione experimentali verificata, adamussim tales particulas eorumque “motus” describit.
Verumtamen theoria solummodo probabilitates eventorum dat, at nullam interpretationem profundam phaenomenorum quanticorum, de qua multae controversiae metaphysicae apud physicos ortae sunt. Etiam ab anno 1976 usque ad annum 2007 experimenta quasdam incompatibilitates cum theoria relativitatis Einsteinianae demonsta sunt, quae inlocalitas nominatur. Multi physici igitur, ut ea incompatibilitas submoveatur et ut interpretatio satisfactoria proveatur, investigationes relativisticas quanticasque hodie extendunt.