Memorabilia vel Commentarii [1] (Graece Ἀπομνημονεύματα) sunt opus litterarium quattuor libris digestum ab Atheniensi viro Xenophonte tempore incerto conscriptum, in quibus libris breves sermones[2] magistri sui Socratis cum diversis hominibus, tam discipulis quam non discipulis, de rebus variis habitos collegit. Plerumque illi dialogi ad quaestiones morales pertinent, nonnumquam etiam ad res politicas bellicasque (liber tertius), vel oeconomicas. Quo scribendo memoriam in primis magistri sui iniustis criminibus purgare volebat, dum utilitatem eius consiliorum ad homines meliores faciendos demonstrat ; fortasse etiam aliquid ad educationem contulisse liberorum suorum, ut eodem magistro atque pater uterentur, quamvis verisimile sit Xenophontem praeceptis Socraticis nonnulla de suo addidisse : iam enim dialogi Socratici (λόγοι Σωκρατικοί) genus litterarium erant, per quod discipulus quisque suum Socratem atque suas opiniones explicabat[3].
Clarissimus libro secundo ineunte est apologus de Hercule inter Vitium et Virtutem posito, qui a sophista Prodico inventus, hic a Socrate narratur[4].