Repertus
Res orbitales
Res physicae
Inventio | |
---|---|
Inventionis annus | notus ab antiquis |
Indicia orbitalia[1][2] | |
Satellites | 0 |
Indicia physica[2][3] | |
Gravitas | 3.701 m/s2 |
Celeritas fugae | 4.435 km/s |
Periodus rotationis | 58.6462 dies (58 dies 15.5088 horas) |
Inclinatio axialis | ~0.01° |
Temperatura | 90 K (min), 440 K (med), 700 K (max) |
Indicia atmosphaerica | |
Pressio atmosphaerica | paene nulla |
Kalium | 31.7% |
Natrium | 24.9% |
Mercurius est minimus e planetis nostri systematis solaris, proximus Soli, cui octoginta octo diebus se circumvolvit. Micat speciem praebens –2.5 vel +5.5 magnitudinis, sed difficilius videtur, quia a Sole nunquam longius distat quam 28.3°; igitur nonnisi aut diluculo aut crepusculo videri potest. Mariner 10, illa navis spatialis dum Mercurio annis 1974 et 1975 appropinquavit, 40%-45% tantum superficiei planetariae depinxit, sed ab anno 2011 Messenger plura et minutiora inspexit usque ad diem 30 Aprilis 2015, quo in planetam ipsam irrupit.
Mercurius crateribus coopertus Lunae similem aspectum praebet. Hic planeta satellitibus naturalibus et atmosphaera densiore caret, amplum autem nucleum ferreum habet qui campum magneticum ad 0.1 centesimam potentiae terrestris gignit.[4] Temperatura inter punctum subsolare calidissimum et crateres circumpolares frigidissimos patet a 700 ad 90 K (+430 ad -180 °C/+806 ad -292 °F).
Quem planetam cito moventem Romani a Mercurii deorum nuntii nomine appellaverunt; symbolum Mercurii astronomicum ac olim astrologicum effigiem facit capitis huius dei galeaeque alatae in caduceum impositam. Astronomi Graeci ante saeculum quintum a.C.n. eum duas planetas esse putabant, quarum unum prima luce, alterum in Solis occasu apparebat; aevo posteriori Graeci Στίλβων[5] (stilbōn 'splendens') nominaverunt. Indi बुध (Budha) pro filio Lunae (Chandra) nuncupant; stellam aquariam autem Sinenses, Coreani, Iaponenses, Vietnamenses (Sinice 水星; Vietnamice Sao Thủy) secundum doctrinam Quinque Elementorum. Hebraei eum כוכב חמה (Kokhav Hamah, "stella Calidi [i.e. Solis]") nominant. Duae satellitae systematis Solaris nostri, Ganymedes et Titan, maiores sunt Mercurio.