Memoria
Mesrobes Mastosius[1] (Armenice Մեսրոպ Մաշտոց Mesrop Maštoc’; natus circa annum 360; mortuus die 17 Februarii 440), sanctus, fuit inventor abecedarii Armenii. Fuit princeps regis Vramchapuh et eminentissimus doctor.
Mesropes iter fecit Alexandriam, ubi principiis scribendi studuit et inde graecum abecedarium illo tempore optimum fuisse conclusit, quod una littera cum uno sono congrueret. Figura illa usus est, ut novum abecedarium linguae suae crearet, et regi Vramchapuh obtulit, cum rediisset in Armeniam anno 405. Novum abecedarium tam acceptum est, ut nova interpretatio Bibliorum in armenio abecedario anno 435 ederetur. Alia opera litterarum secuta sunt.