Metalla alcalica terrena sunt sex elementa chemica gregis secundi systematis periodici: beryllium (Be), magnesium (Mg), calcium (Ca), strontium (Sr), barium (Ba), radium (Ra). Haec omnia sunt similia proprietatibus, sunt metalla nitida, argentea, ac sub temperaturis et pressionibus normalibus aliquatum reactiva.
His elementis atque helio sunt externa orbitalis s plena, duos electrones continens, qui facile amittuntur, quomodo haec metalla cationta oneris +2 et statûs oxidationis +2 fiunt. Helium autem inter gasa nobilia, non inter metalla alcalica terrena, numeratur, sed theoretice beryllii simile est et interdum in gregem secundam includitur.
Omnia metalla alcalica terrena nota in natura reperiuntur, quamvis radium tantum ex catena desintegrationis uranii thoriive, non elementum priomordium, oritur. Experimenta ad synthesim elementi 120, sequentis membri potentialis huius gregis, temptandam, fuerunt frustra.