Minerva (-ae, f., apud Etruscos Menrva appellata, in mythologia Romana est dea quae imprimis a Sabinis, Etruscis, et Latinis colebatur. Romae antiquitus ad Triadem Capitolinam pertinebat, cum patrona artium haberetur. Quae autem prima deae proprietas fuisset, non cognosci potest, quod iam tempore vetustissimo cum Athena, dea Graeca, in parem posita est, quae etiam Pallas appellabatur. Inde et dea sapientiae, belli, pacis colebatur.