Moles (unitas)

Unitates SI et constantes physici: moles mol et numerus Avogadro NA

Moles est unitas Systematis Internationalis (symbolum mol) de quantitate substantiae. Moles cuiuslicet elementi est (fere) 6.02 × 1023 atomi huius elementi. Numerus nomen habet ex Avogadro. Moles substantiae compositae est idem numerus molecularum vel ion compositi.

Plus exacte, moles est quantitas quae tantos atomos vel tantas moleculas continet, quanti sunt in 12 grammatibus carbonii-12. Massa molis substantiae est massa atomi vel moleculae × 1 gramma: exempli gratia, quia massa atomi oxygenii est 16, massa unius molis oxygenii est 16 grammata. (Re vera, si substantia isotopos praebet, moles maior vel minor esse potest, quia atomi non eandem massam habent.)


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne