Museum Solitarium[1], vulgo Eremitagium (Russice Эрмитаж[2]), est museum artium culturaeque Petropoli in Russia situm, quod per spatium in pinacothecis maximum artis museum in orbe terrarum aestimatur.[3] Conditum est anno 1764, cum Catharina II imperatrix magnam picturarum copiam ex Ioanne Ernesto Gotzkowsky mercatore Berolinensi adepta esset. Museum suum festum diem anniversarium die Sanctae Catharinae (7 Decembris) quotannis celebrat.[4] Vulgo ex 1852 aperitur.
Res in museo collectae, quarum paucae perpetuo exhibentur, plus quam tris milliones rerum comprehendunt (tertia pars est congeries numismatica).[5] Congeries inveniuntur in sex aedificiis historicis secundum Molem Palatialem exstructis, inter quae insigniter Aula Hiemalis, olim sedes imperatorum Russicorum. Praeter haec aedificia sunt Palatium Menšikovii, Museum Fictilium Elegantiorum, Promptuarium apud Rurem Veterem, et orientalis Generalis Legatorum Aedificii ala. Museo sunt aliquot loci exhibitionis peregre constituti. Museum est publica civitatis proprietas. Ex Iulio 1992, rector est Michael Piotrovski.[6]
Quinque ex sex aedificiis in principali musei composito aedificio—videlicet Aula Hiemalis, Museum Solitarium Parvum, Solitarium Vetus, Solitarium Novum, et Theatrum Solitarium — vulgo aperiuntur. Canaliculus Hiemalis inter Museum Solitarium Novum et Theatrum Solitarium iacet, super quem transitus sine exitu foras constructus est.
Pretium tesserae aditialis a peregrinatoribus externis solutum altius est tessera a civibus Russiae et Rutheniae Albae solutum; ingressio autem omnibus spectatoribus visendorum tertio die Iovis cuiusque mensis gratuita est, ac quotidie discipulis puerisque. Museum diebus lunae praeclusum est. Aditus publicus in palatio hiemali stat, qui ex cavaedio inveniri potest.
Aedificium Aulae Hiemalis, quod principale imperatoris domicilium aetate imperii Russici fuit, praeter alia aedificia occupat. Post annum 1917, cum palatium inter res novas Octobres a rebellibus expugnatum esset, museo additum est.