Musica (a vocabulo Graeco μουσική 'ars Musarum'[1]) est artificium cuius medium est sonus et silentium. Sua elementa communia saepissime sunt diagramma (quod melodiam harmoniamque gubernat), rhythmus vel numerus (et adsociatae notione cognatae tempus, metrum vel etiam numerus, et articulatio), dynamica, et tympanum (Anglice, Francice timbre) et textura, proprietates sonicae.
Creatio, perfunctio, significatio, et adeo definitio musicae inter se secundum culturam et adiuncta societatis variant. Musica a compositionibus rigide ordinatis (et eorum recreatione in perfunctione), per musica subitaria, ad musicam aleatoricam transit. Musica in genera et subgenera dividi potest, sed normae describendi in genera et coniunctiones inter genera saepe sunt subtiles, aliquando singularibus interpretationibus subiectae, et per occasionem controversae. Intra res artes appellatas, musica pro arti exsecutivae, arti liberali, et arti auditoriae haberi potest.
Musica multis hominibus in multis culturis est gravis vitae pars. Philosophi Graeci et Indici antiqui musicam definiebant tonos ad libram ordinatos ut melodiae et ad perpendiculum ut harmoniae. Sententiae communes sicut "harmonia sphaerarum" et "meis auribus id est musica" notionem sustinent quod musica ordinari potest, suavisque auditu. Putabat autem Ioannes Cage, Americanus saeculi vicensimi compositor, quemlibet sonum posse musicam; insigniter inquit, "Non est strepitus, solum sonus."[2] Ioannes Iacobus Nattiez, musicologus Canadiensis, iudicium postmodernum et "relativisticum" breviter repetit : "The border between music and noise is always culturally defined—which implies that, even within a single society, this border does not always pass through the same place; in short, there is rarely a consensus. . . . By all accounts there is no single and intercultural universal concept defining what music might be."[3]