Musica Romana antiqua

Tricinium musicorum tibiis, cymbalis, et tympano canentium (opus tessellatum Pompeianum).

Musica Romae antiquae ab antiquissimis temporibus fuit decus cultus atque humanitatis Romanae. Praecipue carmina in omnibus fere vitae temporibus privatim ac publice cantari solebant, e.g. in diebus festis ac sollemnibus, veluti Carmen saeculare, quod Augusti iussu ab Horatio poeta compositum in ludis saecularibus anno 17 a.C.n. virginum ac puerorum choro cantatum est. Praeterea Romanorum mos erat musica in exsequiis uti, et tibiae, instrumentum ex duabus fistulis ligneis factum, in sacrificiis adhibebantur ad mala avertenda. Musica non solum spectaculis in circo aderat, sed etiam pantomimis concinebatur, qui sine musica haud saltare poterant.

Tempore imperii Romani, musica Romae per omnes provincias divulgabatur, cum versa vice aliae artis traditiones ex Asia Minore, Africa Septentrionali, et Gallia pars cultus atque humanitatis Romanae fierent.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne