Musica classica

Compositores:
in primo ordine sunt Antonius Vivaldi, Ioannes Sebastianus Bach, Georgius Fridericus Handel, Wolfgangus Amadeus Mozart, Ludovicus van Beethoven.
In secundo: Ioachim Rossini, Felix Mendelssohn-Bartholdy, Fridericus Chopin, Wilhelminus Richardus Wagner, Iosephus Verdi.
In tertio: Ioannes Strauss (iunior), Iohannes Brahms, Georgius Bizet, Petrus Ilyich Tchaikovski, Antoninus Dvořák.
In ultimo: Eduardus Grieg, Eduardus Elgar, Sergius Rachmaninov, Georgius Gershwin, Aram Khachaturian.

Musica classica est musica artis in moribus musicae liturgicae et saecularis Occidentalis producta, circa saeculum nonum nata et per aetatem latam ex eo tempore ad tempora praesentia exstans.[1] Praecipuae huius memoriae normae inter circa 1550 et 1900 digestae sunt, quod aevum ergo tempus communis usus appellatur. Non confundendum est cum Aetate Classica.

Musica classica a musica non-Occidentali et musica vulgari usu notationis musicae distinguitur, itaque improvisatio, quae saepe in musica non-Occidentali et musica vulgari auditur, non sinitur solet, nisi in finiendae compositionis locis quibusdam. Musica classica a musica vulgari semper differt, quamquam compositores possunt locos e carminibus vulgaribus laudare; non autem multa differt a musica populari ante saeculum vicensimum.

Inter compositores maximi momenti in historia musicae post Aevum Medium sunt Perotinus, Gulielmus de Mascandio, Gulielmus Dufay, Iosquinus Pratensis, Claudius Mons Viridis, Ioannes Petrus Aloysius Praenestinus, Iohannes Sebastianus Bachius, Ludovicus van Beethoven, Ricardus Wagner, Ioannes Brahms, Arnoldus Schoenberg, Inguarus Strawiński.

Aetates musicae sunt Mediaevalis (ante annum 1400), Renascentia (saeculis 15 et 16), Baroca (inter annos 1600 et 1750), Classica (inter 1750 et 1820), Romantica (inter 1820 et 1920), hodierna.

Quamquam musica classica carmina et alias formas comprehendit quae in aliis musicae generibus composita sunt, aliquae formae sunt propriae musicae classicae: motetus, opera, symphonia, concentus, sonata, quadricinium nervorum.[2] Musica pantomimi ballationis saepius est musica classica. Paene omnia instrumenta musicam classicam canunt, sed violina et tibia altisona rarius alia genera canunt; clavile quoque, quamquam saepe in rock et praecipue in jazz inventum,[3] magnum thesaurum compositionum classicarum habet.

  1. "Classical", The Oxford Concise Dictionary of Music, ed. Michael Kennedy (Oxoniae: Oxford University Press, 2007), Oxford Reference Online, accessum 23 Iulii 2007.
  2. Nomina Latina e glossario Davidis Morgan proveniunt.
  3. Vide clavile jazz

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne