Muta bilabialis surda est consonans, cuius symbolum IPA est p minuscula. Itaque [p] littera simplici ea mutarum bilabialium surdarum species signatur, quae in linguis mundi usitatissima est, cum aliae rariores videlicet species signis diacriticis additis notentur. Consonantes huius generis sunt
Mutae bilabiales surdae sunt insuper consonantes orales, quia ex ore eduntur, et pulmoneae, quia aeris impetus e pulmonibus (potius quam glottide aut ore) egreditur.
IPA | Descriptio | Specimen | |||
---|---|---|---|---|---|
Lingua | Orthographia | IPA | Sensus | ||
p | Muta bilabialis surda | Latina | pastor | ['pa:stor] | |
pʰ | Muta bilabialis surda aspirata | Graeca | φίλος | ['pʰilos] | 'amicus' |
pʲ | Muta bilabialis surda palatalizata | Russica | Пётр | [pʲotr][1] | 'Petrus' |
pʷ | Muta bilabialis surda labializata | Ponapeana | pwoud | [pʷoʷt][2] | 'maritus' |
p̚ | Muta bilabialis surda detenta | Anglica | stop | [stɑp̚] | 'sistere' |
p̌ | Muta bilabialis surda semisona | Anglica | popple | [pʰɑp̌əɫ] | 'bullire' |
pʼ | Muta bilabialis surda eiecticia |