In neuroanatomia myelina[1] (-ae, f.; ab Gr. μυελός, medulla; etiam vide Gr. μυελίνη) est tegumentum lipideum quo nonnulli axones teguntur quibus candidum colorem confert ("substantia alba" in cerebro). Myelina e cumulatis membranis constat quarundam cellularum glialium sese circa axones circumvolventium (de oligodendrocytis in systemate nervoso centrali agitur, de cellulis Schwanniis in systemate nervoso periphericɒ). Nam membranae lipideae cumulatae axonem a liquore extracellulari electrice dissociant et fluxum iontium trans membranam axonalem cohibent. Quo facto celerius signa electrica longitudinem axonum percurrunt[2]. Non enim continuum est tegumentum sed per certa intervalla intermittitur ubi membrana axonis nuda relinquitur et multos canales ionticos praebet quibus ionta Na+ in neuronem intrare possunt. Qui loci nudi 'nodi Ranvierei' dicuntur. In homine circiter 1 mm inter duos nodos Ranviereos interesse solet. Ita cum signum per axonem mittitur inversio polorum electricorum non continua fit per totam membranam sed a nodo Ranviereo ad proximum velut saltum facit. Quae conductio electrici fluxus "saltatoria" dicitur et celeritatem transmissionis multum auget.
Myelina laesum multiplicis sclerosis causa est, morbi gravissimi.