Natalis de Comitibus seu Natalis Comes vel Comitum (Italiane Natale Conti[1]; Francogallice Noël le Comte[2]; Graece Νατάλιος τῶν Κομίτων[3]; natus c. 1520; mortuus 1582[4]) fuit mythographus et interpres textuum Graecorum.
Natalis de Comitibus Mediolani natus est[5] sed se Venetus praetendit, seu e stirpe Veneto ortus, seu Venetiis longe moratus; ibi enim omnia opera sua edita sunt. Versio Deipnosophistarum Athenaei anno 1556 divulgavit Ferdinandoque (eo tempore rege Romanorum, mox imperatore) dicavit. Libri Mythologiae rege Francico Carolo IX dicavit.