Nectar (Graece νέκταρ) in mythologia Graeca fuit potio[1] (vel secundum nonnullos cibus)[2] deorum immortalium. Ut apud Homerum legimus, nectar colore rubro esse creditum est.[3]
Ambrosia in eadem mythologia fuit cibus deorum (sed apud alios potio). Nectar caelestibus erat causa et pignus immortalitatis.