Neil MacGregor

Wikidata Neil MacGregor
Res apud Vicidata repertae:
Neil MacGregor: imago
Neil MacGregor: imago
Nativitas: 16 Iunii 1946; Glasgovia
Patria: Britanniarum Regnum

Neil MacGregor, vulgo plene Robert Neil MacGregor (natus Glasguae die 16 Iunii 1946), est museorum curator et de historia artium divulgator. Alumnus est Academiae Glasguensis et Collegii Novi apud Oxonienses, deinde Scholae Normalis Superioris Parisiensis atque denuo Instituti Courtauld ubi discipulus fuit Antonii Blunt.

Ab anno 1975 apud universitatem Radingensem docuit; deinde libellos de artibus Burlington Magazine ab 1981 direxit. Fuit director Pinacothecae Nationalis Londinii ab anno 1987 usque ad 2002; ab eo anno usque in 2015 fuit Musei Britannici praefectus. Est socius Societatis Antiquariorum Londiniensis.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne