Nelson Mandela

Wikidata Nelson Mandela
Res apud Vicidata repertae:
Nelson Mandela: imago
Nelson Mandela: imago
Nelson Mandela: subscriptio
Nelson Mandela: subscriptio
Nativitas: 18 Iulii 1918; Mvezo
Obitus: 5 Decembris 2013; Houghton Estate
Patria: Africa Australis
Nomen nativum: Rolihllahla Mandela

Familia

Genitores: Gadla Henry Mphakanyiswa; Nosekeni Fanny
Coniunx: Evelyn Mase, Winnie Madikizela-Mandela, Graça Machel
Proles: Makgatho Mandela, Makaziwe Mandela, Zenani Mandela-Dlamini, Thembekile Mandela, Zindzi Mandela

Memoria

Sepultura: Qunu
Vide etiam paginam discretivam: Mandela (discretiva).

Nelson Rolihlahla Mandela (natus Rolihlahla Mandela, IPA |xolíɬaɬa mandɛ̂ːla|, Mvezo in vico 18 Iulii 1918; mortuus 5 Decembris 2013), usitate Nelson Mandela appellatus, fuit agitator Africanus Australis contra apartheid et rassismum, qui munus praesidis Africae Australis ab anno 1994 ad annum 1999 primus sustinuit, cuius civitatis fuit primum caput nigrum et primum in comitiis plene democraticis electum. Eius administratio reliquias coactae rassarum separationis intente amovere conabatur, reconciliatione dissensionis? augendo. Ille, ideologice nationalista Africanus et socialista, praeses Congressus Nationalis Africani ab 1991 ad 1997 meruit.

Nelson Mandela iuvenis, circa annum 1937.

Anno 1993, Praemium Nobelianum pacis componendae de conatu contra apartheid accepit. Anno 1996, Constitutionem novam cum parlamento decrevit, atque allevationi paupertatis et aequalitati legitimae favit. Etiam Praemium Sacharov anno 1988 et Praemium Praesidis pro Libertate anno 2002 accepit.

Mandela fuit alumnus universitatum Fort Hare (e qua expulsus erat) et Witwatersrand. Gradus insuper eruditionis ab universitatibus Africae Australis et Londiniensis epistularum gratia meruit. Ante praefecturam, Mandela, generum humanorum segregationem vehementer recusans cum operistitio, Umkhonto we Sizwe, armatam Congressus Nationalis Africani catervam, duxit; quo facto, iudices rei publicae eum multorum maleficiorum condemnaverunt. Ante generis occidium Sharpeville, Mandela inviolentiae modo fuit de motu. Secundum leges damnationis et decretum iudicum, Mandela in carcerem coniectus est, ubi viginti septem annos mansit, annis in Insula Robben non exclusis. Ad extremum, notiones Mahatma Gandhi eum et suos moverunt.[1][2] Mandela fuit in conloquio Novi Delhii dierum 29 Ianuarii et 30 Ianuarii quod centensimum festum diem anniversarium introductionis ab Gandhi satyagrahae in Africa Australi celebravit.[3]

In Africa Australi saepe reverenter Madiba (nomen gentile) et Tata 'pater' appellatur.

  1. "Mandela, Nelson: The Sacred Warrior: Time 100: The Most Important People of the Century," Time Magazine, 3 Ianuarii 2000.
  2. Surendra Bhana, The Making of a Political Reformer: Gandhi in South Africa, 1893–1914 (Vahed et Goolam 2005), p. 149.
  3. Bhalla, Nita (29 Ianuarii 2007). "Mandela calls for Gandhi's non-violence approach". Reuters .

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne