Nephropidae


Subphylum : Crustacea 
Classis : Malacostraca 
Ordo : Decapoda 
Subordo : Pleocyemata 
Infraordo : Astacidea 
Superfamilia : Nephropoidea 
Familia : Nephropidae 
Dana, 1852
   
Palaeontologia
Valanginian–Recens
Subdivisiones: Genera
* Acanthacaris Bate, 1888
Nephropidae Trentoniae in oppido Cenomannicae venumdantur.
Lobster, Crab, and a Cucumber. Pictura a Gulielmo Henrico Hunt (hydrochroma, 1826 aut 1827) facta.

Nephropidae sunt familia (aliquando Homeridae appellata) magnorum crustaceorum maritimorum.

Nephropidae, quibus corpora longa caudaeque musculosae sunt, in rimis cuniculisque in imo mari habitant. Tribus ex quinque crurum paribus sunt chelae, praecipue primo pari, quae plerumque aliis maiora sunt. Nephropidae, cibus marinus magni aestimatae, certum momentum oeconomicum habent, saepe una ex quaestuosissimis rebus cibariis in regionibus litoralibus captis.[1] Nephropidae magni momenti in commercio sunt duae species generis Homari (in cultura vulgari nephropidae familiarissimae) ex Oceano Atlantico septentrionali, ac duo genera scampi vulgo appellata, quae carideorum similia sunt: Nephrops in hemisphaerio septentrionali (scilicet Nephrops norvegicus) et Metanephrops in hemisphaerio australi.[2] Artissime coniuncti nephropidarum cognati sunt genus Enoplometopus et tres aquae dulcis familiae: Astacidae Cambaridaeque superfamiliae Astacoideorum, et Parastacidae superfamiliae Parastacoideorum.

  1. "Homarus americanus, American lobster". McGill University. 27 Iunii 2007 /
  2. Scott, Thomas (1996). "Lobster". ABC Biologie. Walter de Gruyter. p. 703. ISBN 978-3-11-010661-9 .

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne