Nessas (-ae) vel Nessus Chius (Graece: Νεσσᾶς vel Νέσσος ὁ Χῖος) fuit philosophus praesocraticus Chiensis. De doctrinis eius nihil fere nescimus praeterquam quod Democriti philosophiae fuit sectator Metrodorique concivis sui praeceptor.[1] Idem, ut videtur, commentaria quoque grammatica in Homeri Hesiodique opera fecit.[2]