Norstedts svensk-latinska ordbok[1] est lexicon Suecico-Latinum ab Ebbe Vilborg collectum, primum anno 2001 editum, unum ex lexicorum serie sumptu domus editoriae Norstedts divulgata. Numerus lemmatum fere 20 000 est;[2] numerus autem et vocabulorum et phrasium prope summam 28 000 efficit. Propositum operis eo spectat, ut, praeter quod studiorum instrumentum ad usum hodiernum praebeat,[3] demonstret, quomodo "omnia dici Latine possint."[4]