Novum Lovanium

Forum Maximum urbis Novi Lovanii.
"Forum Universitatis" in urbe Novi Lovanii.

Novum Lovanium, sive Lovanium Novum sive Neo-Lovanium vel Neolovanium[1] (fr. Louvain-la-Neuve) est urbs nova quae condita est anno 1968 in provincia Brabantiae Wallonicae, in Belgica, postquam alumni Universitatis quibus in usu erat lingua francogallica expulsi sunt ex urbe Lovanio vi novarum legum linguisticarum.

In hac urbe nova constructa sunt ab anno 1968 aedificia destinata parti Universitatis Catholicae Lovaniensis (id est Université catholique de Louvain) cui ab anno 1834 lingua francogallica erat in usu.

  1. Haec forma hybridica graeco-latina minus genio linguae latinae congruit.[citatio desiderata]

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne