Nux

Vide etiam paginam discretivam: Nux (discretiva).
Iuglandes.
Castaneae.
Avellanae.

Nux (nŭcis, f.) est fructus putamine praeditus cuiuslibet nonnullarum plantarum quibus sunt semina indehiscentia. Cum varia semina fructusque sicci in multis linguis nomine nucis similiter appellentur, solum certus eorum numeri a biologis putantur nuces verae.[1] Nomen vulgo nucleum a duro putamine inclusum attingit.[2] Nuces sunt gravis alimentorum hominibus animalibusque feris fons.[3]

Nuces sunt seminis fructusque compositum, ubi fructus non aperitur ad liberandum semen. Plurima semina ex fructibus veniunt, et semina liberantur ex fructu, dissimiles nucum sicut nuces arborum Corylorum, Caryarum, Castanearum, et Fagacearum, quae fructum lapidosa pariete praeditum habent et ex ovario composito oriuntur.

  1. Alasalvar, Cesarettin; Shahidi, Fereidoon (17 Decembris 2008). Tree Nuts: Composition, Phytochemicals, and Health Effects (Nutraceutical Science and Technology). CRC. p. 143. ISBN 978-0-8493-3735-2 .
  2. Black, Michael H.; Halmer, Peter (2006). The encyclopedia of seeds: science, technology and uses. Wallingford, UK: CABI. p. 228. ISBN 978-0-85199-723-0 
  3. "Nuts". Micronutrient Information Center, Linus Pauling Institute, Oregon State University, Corvallis, Oregon. 1 Septembris 2018 .

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne