Octavius Merlier

Octavius Merlier (Francogallice Octave Merlier, Graece Οκτάβιος Μερλιέ; natus apud Roubaix anno 1897; mortuus Athenis 1976) fuit eruditus linguae Neograecae.

Lutetiae annis 1919-1920 fuit discipulus Sorbonae et Scholae Studiorum Superiorum Practicae contubernalisque Antonii Meillet necnon Iosephi Vendryes. Athenas profectus fuit director Instituti Francici Athenarum annis 1938-1961. Anno 1923 in matrimonium duxit Melponem Logothete quae postea (a nomine mariti Melpo Merlier renominata) late nota est pro collectionibus carminum traditionalium Neograecorum.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne