Onium”[1] est ligatus particulae suaeque antiparticulae status.[2] Onia suffixo -onio ad nomen unius e particulis constituentibus addendo plerumque nominantur, muonio autem excepto, quia ligatum muoni antimuonique par muonium verum appellatur, ne cum nomine obsoleto confundendum sit.[3]
Inter exempla oniorum sunt positronium,[4] pionium, protonium, et quarconium (praesertim charmonium et bottomonium).