Optica

Spectra electromagnetica colorum qui oculo videri possunt, ex prismate generata.

Optica est scientia lucis, pars physicae quae lucis actiones proprietatesque, atque interactionem inter lucem et materiam describit.

Ut consuetum est, optica visibilium radiorum actiones inquirit. Saeculo autem undevicensimo, alii radii inventi sunt, scilicet, infrarubri, ultraviolacei, X, radioelectrici. Saeculo vicensimo, radii gamma inventi sunt, et physici ad electromagnetismum theoriam generalem pervenerunt, quae radios electromagnetici spectri omnes una ratione describit: undae electromagneticae.

Nexus interni


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne