Opus francigenum

Occidentalis Ecclesia Cathedralis Remensis facies, Durocortori Franciae.
Interior lateris occidentalis Ecclesiae Cathedralis Remensis pars

Opus francigenum[1] (gothicum a recentioribus appellatum)[2] est architectura medii aevi quae a saeculo duodecimo usque ad saeculum sextum decimum apud multas gentes Europaeas praevalebat. Nomen Gothicum accepit quod aevo insequente Renascentis antiquitatis ars mediaevalis despicebatur et barbara scilicet Gothica putabatur. Praeter architecturam etiam aliae artes Gothicae sicut musica, ars pingendi, et sculptura exstabant. Ipsa ars Gothica artem Romanicam insecuta est. Templa Gothicae celebria sunt, sed etiam publica et profana aedificia Gothica exstant.

  1. "Richardus ... opere francigeno basilicam sectis lapidibus construi iubet": Burchardus de Hallis, Chronicon ecclesiae collegiatae S. Petri Winpiensis (c. 1280) (p. 666 linea 26 apud Google Books)
  2. "ut cum Opere Gothico summa Basilicae moles fuerit excitata" (1625) (p. 40 apud Google Books); "columnis triformes insistunt arcus opere Gothico" (1631) (p. 60 apud Google Books); "circumpositis opere gothico columnulis" (saec. XVII: Dom Thibault, Chronicon Beccense, BNF MS lat. 12884 f. 220v); "Architecturae gothicum ut dicitur genus" (saec. XIX) W. Smith, T. D. Hall, Smith's English-Latin Dictionary).

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne