Oratio funebris

Oratio funebris est oratio qua mortuus quidam aut categoria mortuorum in publico funere laudatur. Qui mos iam in Graecia antiqua Athenis institutus est ad milites qui bello pro patria ceciderunt honorandos. Romae quoque cum homo nobilis obierat eius filius aut alius e propinquis defuncti laudationem e Rostris pronuntiabat. Ita scimus Gaium Iulium Caesarem, cum amitam pro rostris laudaret, originem regiam et divinam gentis suae magnificis verbis extulisse[1]. In Occidente Christiano ecclesiastici plerumque hoc munere fungebantur et in Gallia Meldensis episcopus Iacobus Benignus Bossuet in hoc orationis genere maxime claruit[2]. Etenim tales orationes genus litterarum factae sunt. In orbe academico quoque praecessorum defunctorum laudatio haberi solet, quod tamen latiore sensu tantum oratio funebris dici potest.

  1. Suetonius, Vita Divi Iulii VI.
  2. Gallica

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne