Gestio
Geographia
Orchomenus (Graece: Ορχομενός) est urbs et demus Boeotiae in Graecia flumini Cephisso adiacens in olim ora boreo-septentrionali Copaidis paludis, in quam flumen influxit quaeque a saeculo undevicesimo exsiccata est. Urbi sunt 10732 incolarum, omni demo 13962 (status: 2001). Multae fabulae Graeciae antiquae cum hoc loco conexae sunt. Iam ab Neolithico inhabitatus locus est archaeologicus maximi momenti. Antiquitate a Thebanis coacta nonnumquam pars fuit Boeotici Foederis, saepe tamen a Lacedaemoniis adiuta autonomiam bello sibi vindicare conata est[1]. Plerumque etiam "Orchomenos Minyarum" dicitur, ne urbe Orchomeno in Arcadia confundatur.