Orestea

Clytaemestra haesitat antequam Agamemnonem interficit (pictura Petri Narcissi Guérin anni 1817).

Orestea (Graece Ὀρέστεια) est trilogia tragoediarum ab Aeschylo scriptarum, quae sunt Agamemnon (Ἀγαμέμνων), Choephoroe (Χοηφóρoι), atque Eumenides (Εὐμενίδες). In quibus narrantur caedes Agamemnonis a Clytaemestra facta, caedes Clytaemestrae ab Oreste, iudicium Orestis, finis exsecrationis Atridarum, ac placatio Furiarum. Etiam vis numenque deorum in rebus ac controversiis hominum tractatur.[1] Orestea est solum exemplum quod exstat trilogiae Graecae antiquae. Primum praemium Dionysiis anni 458 a.C.n. consecuta est. Multi Oresteam optimum Aeschyli opus habent. Principia trilogiae themata sunt discrimen inter ultionem et iustitiam et transitus a simultate propria ad litem lege ordinatam.[2] Primum post trilogiam tragoediarum Proteus (Πρωτεύς), drama Satyricum sequebatur, sed nihil eius nisi unus versus superstes est.

  1. Porter, David (2005). "Aeschylus' "Eumenides": Some Contrapuntal Lines". The American Journal of Philology 126: 301–331  [1]
  2. Euben, J. Peter (mense Martio 1982). "Justice and the Oresteia". The American Political Science Review 76 (1): 22–33  [2]

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne