Origo linguae in specie humana nonnulla saecula fuit res disceptationum inter eruditos; consensus autem de origine ultima vel aetate caret. Una quaestio quae rei investigationem impedit est inopia indiciorum rectorum. Itaque necesse est ut eruditi qui origines linguae investigare volunt conclusiones ex aliis argumentorum generibus (sicut indicia fossilia) trahunt, vel ex indiciis archaeologicis, a diversitate linguarum hodiernarum, ex investigationibus acquisitionis linguae, et ex comparationibus linguae humane cum formulis communicationis quae inter alia animalia, praecipue alios primatus, obtinentur. Late constat origines linguae ad origines morum hominum hodiernorum arte adligari, sed eruditi de significationibus et cursu huius coniunctionis vix congruunt.
Inopia indiciorum empiricorum multos eruditos duxit ut omnem rem alienam a studio honesto considerent. Anno quidem 1866, Societas Linguistica Parisiensis omnes disceptationes, exstantis vel futuras, de hac re prohibuit---interdictum quod momentum per multum orbis terrarum Occidentalis usque ad saeculum vicensimum exeuns habebat.[1] Hodie sunt permultae coniecturae de quomodo, cur, cum, et ubi lingua primum emergere poterit.[2] Fortasse videtur non esse plus consensus hodie quam abhinc annos centum fuit, cum doctrina evolutionis per selectionem naturalem Caroli Darwin permultos contemplatores philosophicos de re incitaret.[3] Ex ineunte autem decennio 200, professionales glottologi, archaeologi, psychologi, anthropologi, et alii magis atque magis novis rationibus tractare conantur quod "difficillima quaestio in scientia" habere incipiunt.[4][5]