Pandemia[1][2] sive pandemius morbus[3] (a verbis Graecis πᾶν 'omne' + δῆμος 'populus') est epidemia cuiuslibet morbi contagiosi in hominibus, quae per magnam regionem percrebrescit, aliquando in nonnullis continentibus aliquando etiam omnem per orbem terrarum; morbus autem endemicus, qui multos homines constanter adficit, non vocatur pandemia. Praeterea, pandemiae influentiae plerumque ab eruptionibus influentiae temporalis differunt. Per historiam humanam sunt nonnullae pandemiae notae, sicut variola et tuberculosis; inter pandemias recentiores sunt SCDI, aut Virus Immunitarii Defectus Humanae (VIDH, Anglice HIV), et pandemia H1N1.
Pandemiae exstiterunt omnibus temporibus et in omnibus gentibus. Exempla notissima historica haec sunt: