Parmenides (Plato)

Prima pagina Parmenidis in antiquissimo manuscripto quod habeamus, Codice Clarkiano dicto, anno 895 exarato.

Parmenides (Graece Παρμενίδης) est unus dialogorum a Platone saeculo IV compositorum. Personae praecipuae huius diverbii sunt Socrates, Parmenides et Zeno Eleates. Unus e metaphysicis dialogis in senectute auctoris elaboratis plerumque habetur in quo de Uno et Multiplici dialectice disseritur, quaestionibus quae philosophis Graecis atque in primis Eleaticis magnae curae fuerunt sed etiam de theoria formarum. Ante Theaetetum et Sophistam scriptus est qui ad eum alludunt[1]. Huius textus interpretatio exegetica magni momenti in neoplatonica doctrina fuit.

  1. Theaetetus 183e, Sophista 217c.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne