Pascha (festum Iudaicum)

Vide etiam paginam fere homonymam: Pascha (festum Christianum).
Mensa ad Seder celebrandum praeparata, libris Haggadae additis.

Pascha,[1] seu Phase[2] (Hebraice: פֶּסַח, ad litteram "transitus" valens; Aramaice: פַּסְחָא; Graece in Septuaginta et in Novo Testamento: πάσχα), est festum Iudaicum maximi momenti, quod exodum sive liberationem populi Israel ex Aegypto admonet.

Pascha in hebdomade inter diem 15. et 22. mensis Nisan agendum est. Festum familiare in domibus variis ritibus agitur, inter quos Seder et esus azymorum per totam hebdomadam. Quare etiam "Sollemnitas Azymorum" (Dt. 16,16) appellatur.

  1. Vulg. Num. 9.6, "ecce autem quidam inmundi super animam hominis qui non poterant facere pascha in die illo", et passim.
  2. Vulg. Exod. 12.11, "est enim phase id est transitus Domini", et passim.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne