Pater noster, sive oratio dominica, est cultissima prex Christiana quam secundum Novum Testamentum Iesus discipulos suos docuit. Duo exempla commemorantur: exemplum maius in evangelio secundum Matthaeum, pars sermonis montani, et exemplum minus in evangelio secundum Lucam. Respondet Iesus a discipulo rogatus de bene orando "ut orent sicut docuit et Ioannes discipulos suos." Precis contextus in Matthaeo evangelista autem est oratio quae homines deplorat qui gloriose precari solent.
Usus huius precis non tantum privatus est, sed etiam in liturgiis omnium rituum ecclesiarum Christianorum adhibetur. Verba secundum Matthaeum 6:9–13 haec sunt:[1]
Pater noster, qui es in caelis,
sanctificetur nomen tuum.
Adveniat regnum tuum.
Fiat voluntas tua,
sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie,
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Et ne nos inducas in tentationem,
sed libera nos a malo.
Amen.