Patinus

Patini hocceici.
Patini ad patinaticum destinati.

Patini[1][2][3][4] sunt instrumenta calceorum similia, quibus patinator[5][6] in glacie moveri potest. Ad hanc finem acies metallicae patinis suppositae sunt. Patini inter se dissimili ad alsulegiam glacialem sive hocceium, patinaticum, pililudum glacialem, atque ad patinationem velocem adhibentur.

  1. Iohannes Traupman, Latin and English Dictionary (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), s.v. ice skate
  2. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, s.v. luistin (Helsinki 2002).
  3. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok, Editio secunda anni 2009, sub voce skridsko
  4. Verbum, quod "patinis moveri" significat, est patinare (Traupman, Pitkäranta, Vilborg).
  5. Iohannes Traupman, Latin and English Dictionary, s.v. skater.
  6. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja, s.v. luistelija.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne