Patricius (sanctus)

Statua Sancti Patricii

Sanctus Patricius, pleniore nomine Magonus Succetus Patricius Cothirthiacus[1] (natus in bannauem taburniae,[2] fortasse Bannaventa, in Britannia saeculo quarto exeunte aut saeculo quinto ineunte; mortuus in Hibernia die 17 Martii anno 461 aut 493), fuit missionarius Christianus, qui patronus Hibernicus Islandicusque habetur. Apud Temoriam praedicavit coram regi alto, qui conversus ad Christum fuisse dicitur. Dies festus 17 Martii, signum chambroch est.

Nexus interni

  1. Secundum episcopus Tirechan in Collectanea sua de vita Patricii: Tirechan dicit "Inueni quattuor nomina in libro scripta Patricio apud Ultanum episcopum Conchuburnensium: sanctus Magonus, qui est "clarus"; Succetus, qui est "deus belli"; Patricius, qui est "pater ciuium"; Cothirthiacus, quia seruiuit quattuor domibus magorum." Textus apud situm "Confessio Patricii" titulo. Alia nomina inveniuntur in praefatione hymni Sancti Secundini, quae linguis et Hibernica et Latina utitur: "Succat immoro ainm Patraic apud parentes eius; Cothraige nomen eius apud Miliucc; Magonius apud Germanum; Patricius a papa Celestino."
  2. CONFESSIO LIBER PRIMUS: "Ego Patricius peccator rusticissimus et minimus omnium fidelium et contemptibilissimus apud plurimos patrem habui Calpornium diaconum filium quendam Potiti presbyteri, qui fuit uico †bannauem taburniae†;", LIBRI EPISTOLARUM SANCTI PATRICII EPISCOPI apud confessio.ie

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne