Paulus, vulgo Paul Magnette (Lovanii natus die 28 Iunii 1971) est politicus Valloniae et Belgicae. Alumnus est universitatis liberae Bruxellensis ubi scientiae politicae studuit. Gradum doctoratus anno 1999 ascendit. Professor apud almam matrem Bruxellensem directorque instituti studiorum Europaeorum ab anno 2001 meruit.
Minister a valetudine fuit iuxta regimen Vallonense a die 20 Iulii 2007 brevi temporis spatio, sed minister foederalis a climate et energia a die 21 Decembris eius anni ad 6 Decembris 2011, deinde minister ab operibus publicis usque in diem 17 Ianuarii 2013. Praefectus urbi Caroloregio die 3 Decembris 2012 electus est, quo officio usque adhuc fungitur. A die 23 Iulii 2014 minister praeses regionis Valloniae meret.