Familia
Memoria
Paulus Picasso, vulgo Pablo Picasso (natus Malacae die 25 Octobris 1881; mortuus Muginis in vico Francico die 8 Aprilis 1973), fuit pictor, sculptor, fabricator impressionum artis graphicae, ceramicista, designator scaenicus, et poeta Hispanicus, qui vitam adultus in Francia degit primo Parisiis, tum variis in locis litoris azurei velut Valle aurea (nunc Vallauris), Cannae, Valle veranica (nunc Vauvenargues), Muginis (nunc Mougins). Inter saeculi vicensimi artifices auctoritate gravissimos princeps vel in principum numero saltem habitus, latissime admirationi est propter momentum Cubismi, deinde Expressionismi, Surrealismi, et Neoclassicismi conditum ac sculpturam constructam[1][2] excogitatam et glutinamentum inventum, tunc incognitos artis fabricandae modos, quae omnia praeter diversissimam modorum ceterorum copiam ipse temptare, explorare, evolvere. Inter eius opera notissima sunt La Vie (1903), Les Demoiselles d'Avignon (pictura protocubistica (1907), ac Guernica (1937), repraesentatio animum movens, quae Guernicam, municipium Hispanicum a classibus aeriis Germanicis Italicisque in bello civili Hispanico bombis atrociter solo aequatam depingit. Etiam columbae pacis, quas ab anno 1949, quo primam pacis congressus mundialis causa fecerat, variis formis iterum iterumque confecit, per totum orbem terrarum cognitae sunt, quia a pacis propugnatoribus pro symbolo habentur mundi, quem illi desiderant, pacificati.