Pecunia Romana in nummis ex auro[1], argento[2], aere[3], orichalcoque factis consistebat.
Prima pecunia in Roma antiqua erat pecus. Postea aes rude adhibitum est. Primus nummus fuit as (aes grave), quod primum libram pondo pendebat. Deinde denarius, quinarius, sestertius, aliique nummi introducti sunt.