Pelagius (c. 354 - c. 420/440) fuit monachus asceticus et reformator, qui negat doctrinam peccati originalis, et itaque denuntiatus ab Ecclesia Catholica Romana haereticus. Bene doctus experteque et Latine et Graece dicens, multam theologiam didicit. Tempus trivit asceticus quoque, animum in asceticismum utilem intendens, qui est manifestus in doctrinis illius. Neque autem fuit clericus. Certo cognotus Romae, et acerbitate publice asceticismi et potestate et suasione generis dicendi. Fama apud Romam bene aestimatus ille erat ab Augustino Hipponensi, qui illum vocat "sanctum." Sed tamen, posterius accusatus est mendacii de suis doctrinis ut condemnationem publicam vitaret. Per magnam partem vitae senioris se defendit ab aliis theologis et ab Ecclesia Romana.