Pelecanidae (Graece πελεκάν[1] > πέλεκυς 'securis'[2][3]) sunt familia magnarum avium aquaticarum, inter quarum proprietates sunt rostrum longum et saccus gularis magnus, qui ad praedas capiendas aquamque expellendam adhibetur antequam res contentae vorantur. Eis sunt pennae plerumque pallidae, pelecanis occidentalibus thagisque exceptis. Omnium specierum rostra, sacculi, cutisque faciei nuda clarissime ante tempus feturae colorantur. Octo speciebus vivis est distributio geographica latissima, quae autem latitudine a tropicis ad zonam temperatam extenditur, quamquam hae aves ab interioribus Americae Australis regionibus, regionibus polaribus, marique aperto absunt.
Pelecani ad fregatas, phalacrocoraces, phaethoness, sulidasque coniuncti olim habebantur, sed potius hodie constat inter ornithologos ei artissime cum Scopo umbretta et Balaenicipite regi coniungi, et in ordine Pelecaniformium ponuntur. Threskiornithinae, plataleinae, et ardeidae (inter quas botaurinae) in eodem ordine digeruntur. Fossilia pelicanorum indicia abhinc annorum saltem 30 milliones reperiuntur, ad reliquias rostri specierum hodiernarum simillimis in stratis Oligocaenis in Francia repertis. Putantur se evolvisse in Mundo Vetere, tum in Americam migravisse; quod in coniunctionibus intra genus videtur, quia octo species in stirpes mundorum Veteris et Novi digeruntur.
Pelecani aquas interiores et litorales frequentant, ubi praecipue piscibus vescuntur, quos ad vel prope superficiem aquae capiunt. Aves gregarii sunt. Quattuor species pennis albis super humum, quattuorque species pennis fuscis vel canis plerumque in ibus nidificare solent. Coniunctio inter pelecanos et homines pugnax aliquando est; nam piscatores eos alacriter insectantur. Eorum numeri decreverunt ob habitationem destructam perturbatamque et circumiecta polluta, ac tres species in periculo putantur. Significationem culturalem in mythologia atque in iconographia Christiana heraldicaque diu habent.