Pelecaniformes est ordo avium aquaticarum magnitudinis mediae et magnae quae omnem per orbem taerrarum reperiuntur. Plurimis est nudus saccus gularis, naresque factae sunt merae incisurae inutiles, ut eis per os spirare necesse est. Piscibus, lolliginibus, aliaque vita maritima vescuntur. Nidificatio est colonialis, sed aves singulae sunt monogamae?. Iuvenes sunt altriciales, sese ex ovis excludentes inopes, plerumque nudi. Panno feturae? carent.
Inter Pelecaniformes olim digerebantur Fregatidae, Sulidae, Phalacrocoracidae, Anhingidae, Phaethontidae, sed studia molecularia et morphologica monstrant eas non cognatas artas esse; potius, in suis ordinibus proprie ponuntur: Phaethontiformibus et Suliformibus.[1]