Pelusium (Graece Πηλούσιον) fuit urbs Aegyptia antiqua non procul a mari Mediterraneo (circiter 4 km) posita in Delta Nili prope rami orientalis ostium quod ob id ipsum Pelusiacum dicebant ; ita ex regione harenosa et avia velut ianua orientalis Aegypti a Palaestina erat quia ob angustias inter Arabicum sinum et mare nostrum factas hostes inde facilius ab introitu prohiberi poterant. Qua de causa in historiis multa proelia memorantur ab eis qui Aegyptum vi intrare conabantur ibi commissa.
Antiquitate posteriore, Pelusium fuit urbs prima quae inguinale plaga patitur.