Permacultura est ramus designationis oecologicae, ingeniariae oecologicae, designationis environmentalis constructionis, et administrationis opum aquariarum mixtae, quae architecturam quae sustineri potest evolvit, regenerativa habitatio a sui tenta, et rationes agriculturales ex oecosystematibus naturalibus fictas.[1][2] Vocabulum permacultura pro ordinata agriculturae perpetuae ratione ab Australianis Gulielmus Mollison et Davide Holmgren anno 1978 excogitatum est ut agriculturam perpetuum tantum primum significaret,[3] sed amplificatum est ut 'culturam perennem' significaret, quia res sociales videbantur partes necessariae rationis quae vere sustineri possunt, per Fukuokanam culturae naturalis philosophiam inspiratae. Ergo permacultura est mixta designationis ratio, quae non solum agriculturam, horticulturam, architecturam, et oecologiam, sed etiam rationes oeconomicas, stratagemata terrae accessae, et rationes legitimas pro negotiis et communibus amplectitur.
De permacultura, Gulielmus Mollison scripsit: "Permacultura est philosophia laborandi cum, potius contra, naturam; observationis productae et cogitabundae, potius laboris producti et inconsulti; et plantas et animalia in omnibus eorum muneribus aspiciens, potius ullam regionem ut singulam operum rationem tractandam."[4][5]