Petiolus (a pede) in botanice est pars plantae quae laminam foliorum ad caulem adnectit.[1][2] Auctus in quoque petioli latere in nonnullis speciebus stipulae appellantur. Folia quae petiolo carent sessilia et epetiolata appellantur.
In foliis petiolatis, petiolus longus, ut in foliis Apii graveolentis et Rhei, aut brevibus aut omnino absentibus, cum lamina recte ad caulem adfigitur et sessilis appellatur. Folia subpetiolata paene petiolata sunt, vel brevissimum petiolum habent, et sessilia videntur.[3] Orobanchaceae sunt exemplum familiae cui folia semper sunt sessilia.[4] In nonnullis autem plantarum gregibus, sicut Veronica, genere Plantaginacearum, folia petiolata et sessilia in variis speciebus fieri possunt.[5]