Petrus Damianus

Wikidata Petrus Damianus
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Damianus: imago
Petrus Damianus: imago
Nativitas: 1007; Ravenna
Obitus: Februarius 1072, 21 Februarii 1072, 27 Februarii 1072; Faventia

Memoria

Sepultura: Faenza Cathedral
Sanctus, sanctus (feriae die 21 Februarii)

Petrus Damianus (Italice Pier Damiani seu Pietro Damiani; Ravennae natus anno 1007; Faventiae die 21 aut 22 Februarii 1072 mortuus), fuit monachus et postea episcopus ac cardinalis a papa Stephano X creatus. Ecclesia Catholica eum sanctum veneratur et festum eius die 21 Februarii celebrat. Opus eius celeberrimum est De divina omnipotentia. Anno 1828 Petrus a papa Leone XII Doctor Ecclesiae factus est.

In Divina comoedia, poëta Italicus Dantes Alagherius se Petro Damiano in septimo caelo Paradisi incurrere fingit.[1]

  1. Vide paginam "Pier Damiano, santo" apud Enciclopedia dantesca. (Italice)

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne